Sorin Botez
Sorin Botez (natus die 2 Iunii 1930 Timisvariae, mortuus 31 Iulii 2009 Bucarestae) philologus, legatus et vir publicus Dacoromanicus fuit.
Obitus: 31 Iulii 2009; Bucaresta
Patria: Romania
Nomen nativum: Sorin-Mircea Bottez
Memoria
Vita
recensereBotez, tum discipulus Lycei Mihai Viteazul Bucarestae, die 8 Februarii 1949 a vigiliis clandestinis Communistarum incarceratus et ad viginti operis coacti damnatus est, quod regimini eorum resisteret[1]. Die 11 Novembris 1963 a magistratibus liberatus est. Deinde apud Universitatem Bucarestensem litteris Germanicis studebat et ab anno 1969 hic professor fuit.
Cursus honorum
recensereAnno 1989, postquam regimen Communistarum depositum est, Factionem Nationalem Liberalem (PN-L), quae anno 1947 prohibita erat, iterum condidit atque eius praeses vicarius erat. Annis 1992 - 1994 legatus Romaniae in Africam Australem missus est. A die 5 Decembris 1997 ad usque 17 Aprilis 1998 minister informationis in consilio ministrorum Victoris Ciorbea fuit. Anno 2000 PN-L reliquit, sed postea ad eam revertebat.