Jump to content

Petrus Antonius Véron

E Vicipaedia
Redactio 12:09, 1 Iunii 2023 a conlatore InternetArchiveBot (disputatio | conlationes) facta (Rescuing 1 sources and tagging 0 as dead.) #IABot (v2.0.9.4)
(diff) ← Redactio superior | Redactio novissima (diff) | Redactio recentior → (diff)
Latitudo Oceani Pacifici ante rationes Véron fuit incerta.

Petrus Antonius Véron (1736–1770) fuit astronomus et mathematicus Francicus, discipulus Hieronymi Lalande astronomi et scriptoris[1] in Collegio Regali.[2] Véron celeberrime magnitudinem Oceani Pacifici computavit; qui et Philibertus Commerson erant inter principales scientiae peritos qui Ludovicum Antonium de Bougainville per eius navigationem explorationis comitati sunt.[3] Quodam morbo Timoriae anno 1770 mortem obiit.

Exploratio Oceani Pacifici

[recensere | fontem recensere]

Véron per circumnavigationem Praefecti Bougainville annis 17661769 erat astronomus, in navibus La Boudeuse et L'Étoile vehens, sed navigationes in aliis navibus iam fecerat. Defectio solis[4] et nova technologia eum sinit longitudinem veram prope Portum Praslin in australi Novae Hiberniae parte die 13 Iulii 1768 decernere.[5] Hoc fuit factum maximi momenti, quia, longitudine ad Fretum Magellanicum ante computata,[6] ei latitudinis Oceani Pacifici subtiliter probandi facultatem fecit.

Montes Verron in Papua Nova Guinea, una ex principalibus Novae Hiberniae proprietatibus montanis, ex eo appellatur.[7]

  1. Hieronymus Lalande, apud astro-history.hautefort.com.
  2. Seymour Chapin, The Men from Across La Manche: French Voyages, 1660–1790.
  3. "Louis-Antoine de Bougainville," apud www.nationalgeographic.de.
  4. Thomas Suárez, Early mapping of the Pacific: The Epic Story of Seafarers, Adventurers and Cartographers Who Mapped the Earth's Greatest Ocean (Periplus Editions, 2004), ISBN 978-0-7946-0092-1.
  5. Mémoires de l'Acadêmie des sciences de l'Institut de France (Lutetiae: Institut national des sciences et arts, 1789).
  6. Olivier Chapuis, À la Mer comme au Ciel; Beautemps-Beaupré et la naissance de l'hydrographie moderne (1700–1850) (Lutetiae: Presses de l'Université de Paris-Sorbonne, 1999), ISBN 978-2-84050-157-2.
  7. "History - NI mountains tell a tale," apud www.postcourier.com.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]