Jump to content

Orestea

E Vicipaedia
Clytaemestra haesitat antequam Agamemnonem interficit (pictura Petri Narcissi Guérin anni 1817).

Orestea (Graece Ὀρέστεια) est trilogia tragoediarum ab Aeschylo scriptarum, quae sunt Agamemnon (Ἀγαμέμνων), Choephoroe (Χοηφóρoι), atque Eumenides (Εὐμενίδες). In quibus narrantur caedes Agamemnonis a Clytaemestra facta, caedes Clytaemestrae ab Oreste, iudicium Orestis, finis exsecrationis Atridarum, ac placatio Furiarum. Etiam vis numenque deorum in rebus ac controversiis hominum tractatur.[1] Orestea est solum exemplum quod exstat trilogiae Graecae antiquae. Primum praemium Dionysiis anni 458 a.C.n. consecuta est. Multi Oresteam optimum Aeschyli opus habent. Principia trilogiae themata sunt discrimen inter ultionem et iustitiam et transitus a simultate propria ad litem lege ordinatam.[2] Primum post trilogiam tragoediarum Proteus (Πρωτεύς), drama Satyricum sequebatur, sed nihil eius nisi unus versus superstes est.

De posteritate

[recensere | fontem recensere]

Orestea inter septem Aeschyleas fabulas aetate Romana ad usum scholarum selectas et hoc modo usque ad aetatem nostram traditas numerabatur, non inter tres quae tantummodo a discipulis Byzantinis adhuc legebanturː quam ob rem manuscripti Oresteam tradentes pauci sunt.

Inter Francogallicos interpretatores memorandi sunt Alexis Pierron (1854), Leconte de Lisle (1872)[3], Paul Claudel[4] (Gallimard, 1920) cuius interpretationi Darius Milhaud musicam composuit.

  1. Porter, David (2005). "Aeschylus' "Eumenides": Some Contrapuntal Lines". The American Journal of Philology 126: 301–331  [1]
  2. Euben, J. Peter (mense Martio 1982). "Justice and the Oresteia". The American Political Science Review 76 (1): 22–33  [2]
  3. Bernard Latzarus, Leconte de Lisle, adaptateur des Erinnyes: contribution à l'histoire de l'hellénisme dans la littérature contemporaine : avec une note sur la Cassandre de Victor Hugo, Nemausi, 1920.
  4. William H. Matheson, Claudel and Aeschylus : a study of Claudel's translation of the Oresteia, Ann Arbor, 1962.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Oresteam spectant.