Polytheismus
Polytheismus[1] est veneratio et fides multorum numinum, quae dei deaeque appellari solent. Hae notiones in pantheon saepissime conliguntur, una cum suis mythologiis et ritibus. Multae religiones, praeteritae et praesentes, in Asia et Europa, exempli gratia Hinduismum, Buddhismum Mahayanam, Buddhismum Thibetanum, Sintoismum, polytheismum Graecum Antiquum, polytheismum Romanum Antiquum, polytheismum Germanicum, polytheismum Slavicum, popularem Sinarum religionem, et fides neopaganisticas continentes, fidem polytheisticam sustinent.
Complures polytheistae omnes deitates non pariter verentur, sed monolatristae esse possunt, qui unam propriam deitatem inter multos colunt; alii polytheistae sunt kathenotheistae, qui varias deitates variis anni temporibus colunt.
Polytheismus est theismi genus, persuasio exstare unum vel plures deos; sed discrepat cum monotheismo, persuasione exstare singulum deum, hodie praecipua orbis terrarum fide. In variis religionibus (exempli gratia, Wicca), creditur iuxta pantheismum vel panentheismus, in quibus variae deitates videntur emanationes maioris numinis.
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Vocabulum polytheismus[2] ab adiectivo Graeco πολύθεος 'ad multos deos pertinens'[3] sive 'in multos deos credens'[4] deductum est. Ipsum adiectivum compositum πολύθεος ex adiectivo πολύς 'multus' et nomine substantivo θεός 'deus' constat. Apud Graecos antiquos, polytheismus πολυθεία appellabatur.
Dei et divinitas
[recensere | fontem recensere]Numina religionum polytheisticarum sunt ut fieri solet personae mythologicae, quae statu maiores aut minores depinguntur, proprias sollertias, necessitates, appetitus, historiasque habentes. Hae divinitates saepe in propria persona videntur hominum similes (anthropomorphismus), sed cum additis viribus, facultatibus, sapientia, sensibus.
Polytheismus a persuasionibus animisticis, quae in plurimis religionibus ethnicis obtinent, distincte secerni non potest. Multa numina polytheistica sunt in summo ordine entitatum divinarum vel animarum continua, quae maiores, daemones, lemures, manes, et alios comprehendunt. Complures ex his spiritibus in classes caelestes aut chthonicas possunt digeri, et persuasio omnes harum entitatum exsistere non in se habet omnes coli.
Genera divinitatum
[recensere | fontem recensere]Genera divinitatum saepe in polytheismo inventa sunt:
- Deus amoris
- Deus caeli (deus caelestis)
- Deus creator
- Deus fraudator
- Deus mater
- Deus mortis (deus chthonicus)
- Deus vitae, mortis, iterum vitae
- Heros culturae
Variationes theologicae
[recensere | fontem recensere]- Vide Apotheosis, Euhemerismus, Heros, Interpretatio Graeca, Pantheon, Theologia.
Secundum nonnullos eruditos, "polytheistae duri" credunt deos esse distinctos disiunctosque entitates, quae partes separatas agunt, et negant omnes deos esse unum et deos esse indicia universi momenti vitalis. Eorum iudicium potest comparari cum iudicio "polytheistarum mollium," qui arbitrantur deos esse partem principii coniungentis sicut Unum Platonismi, Neoplatonismi, atque Panentheismi.
In polytheismo duro (e.g., in mythologia), deitates sunt actores liberi, qui inter se certare possunt, et saepe certant, semper in dicionem fati. Molles autem polytheistae arbitrantur deos in dicione esse primordii divini, quod significat singulam entitatem divinam, cui est persona (sed non pro monotheistica religionum Abrahamicarum deitate valens) et arbitratur deos partes omnium, sed non vanos aspectus vel personae Absoluti. Aperte accipit et defendit Neoplatonismus principium pluralitatis deorum distinctorum sicut "explanatio in lucem' unitatis divinae quam Absolutum exprimit. Est aliud quoque polytheismi mollis genus, cuius cultores credunt deos deasque esse indicia vel "aspectus" dei unius (vel dei et deae), non omnino entitatum distinctarum.
Polytheismus mollis varietates monolatriae, henotheismi, vel mythologiarum polytheistarum potest comprehendere, una cum generibus pantheismi vel panentheismi. Polytheistae molles arbitrantur suorum deos esse indicia entitatis communis et non personalis, vel diversos singuli dei personalis aspectus. Nihilominus, "monotheistae comprehendentes" dicunt omnia alia dei genera inferiores esse effigies suorum dei personalis, et ergo homines qui alios deos colunt suorum deum personalem oblique colere.
Opinio falsa vel etiam mendacium inventa in interrete est "polytheistas molles" habere deos omnium culturarum entitates distinctos—positio theologica accuratius appellata polytheismus integrationalis; sicut homines antiqui bene sapiverunt, unus deus potest cognosci a nonnullis culturis, aperte nomine vario (vide Interpretatio).
Obtinet polytheismus mollis in Aetate Nova et syncreticis Neopaganismi ramis, potissimum cum psychologi coniectiones deitatum sicut archetypi animi humani faciant. Dion Fortune, scriptrix et occultista Anglica, fuit potens polytheismi mollis fautor, quae in The Sea Priestess mythistoria scripsit: "Omnes dei sunt unus deus, et omnes deae sunt una dea, et est unus initiator." Nonnulli Neopagani, insigniter Wiccani, magni faciunt hanc sententiam, saepe falso consideratur nova fabula; Fortune enimvero ex fonte antiquo, Metamorphoses, Apulei mythistoria, attulit. Ea monotheismum polytheismumque in coniunctionem pantheismum aliquando appellatum componit; nihilominus, pantheismus diutius attigit circumplectentem divinitatem inhaerentem.
In religione comparativa
[recensere | fontem recensere]Monotheismus, dissimilis polytheismi, solum unum deum exsistere adfirmat. Polytheismus et monotheismus, ambo genera theismi, fortasse non possunt comparari cum meris "ismis," quae principia coniunctionem cum deis non semper monstrantes comprehendunt. Exempli gratia, monismus est terminus pro quovis systemate quod solum unam primordii unitatem, ex qua omnes aliae entitates deducuntur, habet.
Mythologia et religio
[recensere | fontem recensere]Aetate imperii Romani, Sallustius saeculo quarto mythologiam in genera quinque dividit.
- 1. Genus theologicum. Fabulae theologicae, secundum Sallustium, sunt quae nulla conformatione corporea utuntur, sed ipsam deorum essentiam contemplantur. Exempli gratia, Chronus, qui suos filios devoravit: cum divinitas sit res intelligentiae et omnis intelligentia ad se rediat, haec fabula essentiam divinitatis in allegoria exprimit.
- 2. Genus physicum. Fabulae sunt physica cum eae deorum facta in mundo exprimunt. Homines Chronum usque ad praesentem consideraverunt tempus, et dicere temporis partes eius filios etiam est dicere filios a patre devoratos esse.
- 3. Genus psychologicum. Modus psychologicus fabulas considerat allegorias animi ipsius vel animi facta cogitata.
- 4. Genus corporeum. Modus corporeus res materiae considerat deos ipsos. Exempli gratia, appellare terram "Gaiam," oceanum "Oceanum," vel calorem "Typhon."
- 5. Genus mixtum. Videtur fabula mixta in multis speciminibus. Traditur, verbi causa, in deorum epulis, Eris dea malum aureum deiecit; deabus pro eo pugnantibus, Zeus eas ad Paridem ut iudicarentur misit. (Vide etiam Iudicium Paridis.) Paris arbitrans Aphroditen esse pulcherrimam ei malum addixit. Hic epulae hypercosmicas deorum potestates significat; inde sunt omnes ad unum. Malum aureum est mundum, quod, ex contrariis conformatum, naturaliter dicitur "deiectum ab Eridis" (Graece: Dissentione). Varii dei dona varia societati humani largiuntur; ergo ipsi habentur "pugnare pro malo." Praeterea animus, quae secundum sensum vivit—nam Paris est sensus—non alias mundi potestates, sed solum pulchritudinem, malum ad Aphroditen pertinere declarat.
Polytheismus historicus
[recensere | fontem recensere]Nonnulla celebria pantheonta polytheistica sunt Mythologia Mesopotamiana (vel Sumeriana) et deos Aegyptos, et attestatum antiquitus pantheon, quod religiones Graecam antiquam Romanamque comprehendit. Religiones polytheisticae post antiquitum comprehendunt Scandinavicos Æsir Vanirque, nationis Yorubanae orixas, Aztecorum deos, multosque alios.
Hodie, plerumque notae religiones polytheisticae detrectantur ut mythologia, quamquam fabulae quae culturae dicus de eorum deis distinguenda sunt de eorum cultu vel moribus religioso. Exemplum notionis religiosae praeteriti temporis est notio *dyeus, in compluribus distinctis systematibus religiosis attestata.
Pantheonta multarum culturarum ut per saecula augant tetenderunt. Deitates quae patroni urbium locorumve primum cultae erant mox, dum regna ampliores trans terras ceperunt, congessae sunt. Victoriae pantheon maioris ad minoris culturae subiecerunt, sicut in Titanomachia Graeca, et fortasse Æsir et Vanir in fabulis Norvegicis. Permutatione culturale quoque, "una" deitas bonam famam habuit variis nominibus in variis locis, sicut in culturis Graeca, Etrusca, Romanaque, et elementa religionis alienae in cultum loci introducta sunt, exempli gratia Osiris, deus Aegyptus, cuius cultus ad Graeciam antiquam adlatus est.
Plurima opinionis systemata censuerunt deos vitas humanas movere; Epicurus, autem, philosophus Graecus, sensit deos entitates viventes, incorruptas, felices esse, qui negotia mortalium non curaverunt, sed ab animo, praecipue per somnum, percipi potuerunt. Ipse etiam docuit hos deos corporeos esse, hominum similes, qui inania inter mundos habitabant.
Religio Hellenistica habetur polytheistica, elementa monistica tenens, et postremum monotheismus ex Hellenisticis antiquitus recentioris moribus in Neoplatonismo et theologia Christiana emersit. Vide etiam has res:
Polytheismus in religionibus mundi
[recensere | fontem recensere]Religiones polytheisticae
[recensere | fontem recensere]Religiones populares
[recensere | fontem recensere]Variae populares, ethnicae, et vernaculae mundi religiones sunt fere omnes polytheisticae. Apertus polytheismus in hodierna religione populare in religio Africana translaticia, religionibus diasporae Africanae, et rusticis Mediae Americae et Americae Septentrionalis invenitur. In Eurasia, Kalash est unus ex paucissimorum polytheismi superstitis exemplorum. Etiam permultae mores populares polytheisticique in Hinduismo hodierno accipiuntur, quamquam doctrina Hinduismi a theologia monistica vel monotheistica, sicut Advaita et Bhakti, regnatur. Ritualismus Vedicus polytheisticus, dictus Shrauta, minutum filum in Hinduismo exstat.
Antiquus polytheismus Graecus (polytheismus Hellenicus)
[recensere | fontem recensere]Graeci antiqui Duodecim Olympicos (duodecim canonici artis poesiaeqie dei deaeque)[5][6] cognoscebant: Zeum, Heram, Poseidon, Athenam, Arem, Demetrum, Apollinem, Artemidem, Hephaestum, Aphroditen, Hermes, et Dionysum; Hestia se abdicavit cum Dionysus sedem in Olympum montem, et inferis accepit.[7] saepe exclusus est quia sub terra habitaret. Graeci multos deos minores quoque colebant. Omnis urbs suos deos proprios colebat, aliquando cum epithetonibus quae suorum locum denotabant. Numerus et nomina deorum maxime variabat.[8]
Polytheismus Hellenicus longe lateque praeter terram continentem attigit, ad insulas et litora Ioniae in Asia Minore, ad Magnam Graeciam (Siciliam et Italiam meridionalem), et ad dispersas colonias Graecas in Mari Interno occidentali, sicut Massaliam. Religio Graeca Etruscam mythologiam fidemque ut multum religionis Romanae nascatur temperavit.
Religiones Indae
[recensere | fontem recensere]Hinduismus
[recensere | fontem recensere]Hinduismus est polytheisticus, monotheisticus, pantheisticusve. Quamquam sint in Hinduismo permultae deitates (exempli gratia, Vishnu, Shiva, Ganesha, Hanuman, Lakshmi, Kali), diverse spectantur. Hinduistae antiqui crediderunt omnes deitates fuisse elementa separata, sed pauci Hinduistae hodierni sic opinantur.
Advaita, philosophia ab Adi Shankara Smarthae sectae exposita, sinit venerationem plurimarum deitatum, sed omnes esse declarationes unius potestatis divinae et non personalis, Brahmanis, confirmat. Vaishnavismus, Sivaismus, Saktismusque, cum secta Smartha comparati, notionem statutum singuli dei personalis monotheismum, panentheisticam, monisticamque sequuntur, sed in eorum notionibus dei supremi inter se differunt. Cultor Vaishnavitus arbitratur Vishnu Krishnamve solum deum qui cultum meret, et cultum aliarum deitatum inferiorem, vel suadet ut homines alias dei formas colat sicut aspectus vel amplificationes Supremi. Multi homines Vaishnaviti Shivam credunt summum Vishnus cultorem, sed hic Shiva non est Sadashiv, amplificatio Vishnus putata. Shivaitorum opiniones fere sunt opinionum Vaishnavitorum similes; ei autem Shivam solum sicut Supremum colunt.
Hinduismus religiosus inclinationes monotheisticas polytheisticasque circumplectitur, etiam variationes vel mixturas harum structurarum. Ergo veneratio usitate est polytheistica, quamquam philosophi et theologi proponunt esse metaphysicam structuram transcendentem cum singula natura diva, quas ei usitate appellant Brahman vel Atman. Cognitio huius naturae absolutae definit multos cultus Hindiuisticos, sicut Vedanta. Multi Hindu credunt varias deitates ex Brahman emanare, et maior pars, secundum eorum studia propria vel moress, in veneratione deitatem ut imaginem huius numinis supremi persistit.
Secundum aliquas Hinduismi scholas, scripturae Vedicae docent summum numen esse Vedanta, summam veritatem absolutam, Bhagavan divum, multis nominibus agnotum: Hari, Vishnu, Narayana, Krishna, Govinda, Rama—verba quae ad supremam personam absolutam attinent, heroem (Anglice: demigod) non similem. Permulti credunt legatos Bhagavan, magistros corporis expertes, esse magistros quinque vaisnava sampradayas: Caitanya, Lakshmi, Quattuor Kumarae, Brahma, Shiva.
In denominatione Smartha, philosophia Advaitae, ut docuit Shankara, gratiosissimus gravissimusque Hinduismi mos theologicus, venerationem multarum deitatum sinit, sed constant inter omnes tales deitates esse imagines unius potestatis divae, nomine Brahman. Ergo, secundum scholas Vedantae, Shankara non exceptis, sunt permultae deitates, praecipue Vishnu, Shiva, Ganesha, Hanuman, Lakshmi, Kali, sed omnes sunt reapse effigies unius numinis. Multi philosophi Vedantici etiam docent hos omnes coniunctos esse ab unius potestate divae, nomine Atman.
Contra has opiniones, tres denominationes—Vaishnavismus, Sivaismus, Saktismus—docent esse unum deum in una persona. Ergo Smartha videtur species monotheismi, monistici et panentheistici, sed eius cultores inter se differunt quod attinet ad veram dei supremi qualitatem. Ei putant Vishnu vel Krishnam esse solum deum venerationis dignum, et venerationem aliarum deitatum esse inferiorem, vel suadent hominibus ut ei alias dei imagines venerentur sicut aspectus vel amplificationes numinis supremi; multi quidem habent Shivam esse altissimum Vishnus cultorem.
Sikhismus
[recensere | fontem recensere]Sikhismus est religio monotheistica, cuius socii credunt solum in unum deum, Waheguru, polytheismum ergo reicientes. Sikhismus autem poenam pro polytheismo non sancit. Guru Gobind Singh (Punjabi ਗੁਰੂ ਗੋਬਿੰਦ ਸਿੰਘ, 1666–1708), decimum guru Sikhismi, scripsit: "Dissentio ponderi Ganeshae. Nec Krishnam nec Vishnu commentor. Eos non audio; eos non cognosco. Meus amor est cum dei pedibus loti. Ipse est meus defensor, supremus dominus. Pulvis sum eius pedum loti."
Religiones Asianae Orientales
[recensere | fontem recensere]Buddhismus et Sintoismus
[recensere | fontem recensere]Sunt in Buddhismo superioria numina late designataa dei (devae); nihilominus, Buddhismus penitus notionem precationis vel venerationis devarum non docet. Devae generaliter sunt entitates quae in suis vitis prioribus "positiviorem karmam" habuerunt quam homines nunc viventes. Earum vitas postremum finient. Vitibus finitis, eae renascentur devae vel aliae entitates. Cum eae "negativam karmam" accumulent, renascentur homines vel entitates inferiores. Homines et alia numina possunt renasci devae in proximo renatione si multas karmas positivas accumulant.
Buddhismus floruit in variis civitates, quorum nonnullae religiones polytheisticas populares nunc habent. Buddhismus facile "syncretizat" cum aliis religionibus quoniam rigida de theismo doctrina caret. Cum religionibus popularibus commiscens, Buddhismus in varietatibus et polytheisticis et non theisticis sic auctus est. Exempli gratia, in Iaponia, Buddhismus, cum Sintoismo commixtus, qui kami (plurales entitates) colit, morem creavit qui ad kami precatur. Ergo nonnullae formae Buddhismi recentioris elementa venerationis deorum sustineant.
Religiones neopaganae
[recensere | fontem recensere]Neopaganismus polytheismum cum pantheismo vel panentheismo saepe commiscet. Neopaganismus Germanicus est fides polytheistica in qua homines divinitates paganismi Germanici antiqui colunt. Wicca est fides pantheistica, sed etiam bitheistica vel polytheistica. Arbitratur universum consistere in divinitate appellata Dryghten, divisa in res oppositas: Deum et Deam. Uterque potest dividi in multas deitates varias, quae sunt aspectus Dei et Deae. Wicca vehementius dicit aequalitatem deitatum marum et feminearum, quoniam aliae fides polytheisticae saepe deitates mares in summa ordine posuerunt.
Religiones Abrahamicae: religiones per speciem non polytheisticae
[recensere | fontem recensere]Iudaismus
[recensere | fontem recensere]Iudaismus est religio monotheistica, cuius socii solum in Iehovah credunt, et ergo multorum deorum cultum reicit et polytheismum (Hebraice: avodah zarah) diserte interdicit. Eruditi concertant num shittuf, coniunctio potestatis inferioris et deitatis Yahweh inferioris, gentilibus licet, sed Iudaeis non licet. Poena polytheismi in Testamento Vetere fuit poena mortis. Legibus Noae septem, etiam fuit opinabilis poena capitis pro cultu polytheistico.
Christianitas
[recensere | fontem recensere]Christianitas est religio monotheistica, cuius fideles credunt solum in unum deum, et heredes sunt Iudaismi persuasionis alios deos non exsistere vel esse idola falsa. Scriptor Actuum dixit ad viros Athenienses: "Quidam vero visit adhaerentes ei, crediderunt; in quibus et Dionysius Areopagita, et mulier nomine Damaris, et alii cum eis" (Actus 17:16–34) ut is eos ad suam sententiam traducat. Sanctus Paulus, efficacissimus Christianitatis evangelista, scripsit idololatriam esse vitandam, et deos paganos esse daemones (prima Epistola ad Corinthos, 10:19–20). Paene omnes Christiani credunt in Trinitatem, unum deum in personis tribus. Haec notio a Christianis non habetur forma polytheismi quia evangelia iterum atque iterum adfirmant Iesum gessisse res—venerationem acceptam, peccata condonata, miracula suapse vi facta—quae soli deo plerumque reservantur, et se patremque appellavisse unum, et se dixisse quod sit, hoc est "Sum quod sum," vel Yahweh.
Implicatae in Christianitate sunt partes angelorum et sanctorum, praecipue in ecclesiis Catholica et Orthodoxa. Angeli accipiuntur entitates divinae, sed solum ut deo serviant exsistunt, omnesque praeter tres (Michael, Gabriel, Raphael) nomine carent. Hic numerus in Protestantismo reducitur ad duo, libro Tobit deuterocanonicali excluso.
Veneratio sanctorum in Christianitate populare (Anglice: folk Christianity), notionibus et usibus praeter approbationem vel auctoritatem ecclesiarum Catholicae Romanae, Protestantium, et aliorum institutorum religiosorum, praesertim notio sanctorum patronorum pro certis vitae societatisve aspectibus, discerni vix potest a polytheismo, atque adeo mores ante Christum saepe producit.[9] Tales autem mores ferme extra doctrinas comprobatas crescunt; pietas popularis sinatur vel toleretur, sed motus syncretici plerumque condemnantur. Sanctum caelestem precatur Christianus, eum cum se precari putans: nam sancto non est propria potestas, sed is tantum supplicat ut deus precibus obsequitur, quia soli deo est potestas vera.
Religio Islamica
[recensere | fontem recensere]Religio Islamica est religio monotheistica, cuius socii solum in Allah credunt. Secundum Qur'an, sanctum librum Islamicum, polytheismus (Arabice shirk) est summum peccatum. Musulmani Christianitatem esse religionem polytheisticam putant quod plurimi Christiani in Trinitatem credunt.
Rastafarianismus
[recensere | fontem recensere]Rastafarianismus est religio monotheistica, cuius fideles credunt solum in Jah, deum qui homo in terra bis incarnatus est, primum Iesu Christus, tum Haile Selassie, et ambos hodie coluntur. Rastafideles negant hic usus polytheismum componit.
Nexus interni
- Genera theismi
- Agnosticismus
- Atheismus
- Cathenoteismus
- Deismus
- Dualismus (bitheismus)
- Henotheismus
- Monotheismus
- Pantheismus
- Aliae res
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Axters, S. (1937). Scholastiek lexicon Latijn-Nederlandsch. Antwerpen: Geloofsverdediging.
- ↑ Quod videtur nomen Latinitatis recentioris esse.
- ↑ Aeschylus, Supplices 424.
- ↑ Procopius, Historia Arcana 13.
- ↑ Encyclopedia Americana (1993), vol. 13, p. 431.
- ↑ "Dodekatheon," Papyrus Larousse Britannica (2007).
- ↑ George Edward Rines, ed., Encyclopedia Americana, vol. 13 (Americana Corp., 1919), 408–11.
- ↑ "The limitation [numeri Olympicorum] to twelve seems to have been a comparatively modern idea" (Heinrich Wilhelm Stoll, Handbook of the religion and mythology of the Greeks, conv. R. B. Paul, Francis Rivington, et John Rivington, 1852), 8.
- ↑ Michael C. Rea, "Polytheism and Christian Belief," The Journal of Theological Studies (2006) 57 (1): 133–48.
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Assmann, Jan. 2004. "Monotheism and Polytheism." In Religions of the Ancient World: A Guide, ed. Sarah Iles Johnston, 17–31. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 0674015177.
- Bellinger, Gerhard J. Lexikon der Mythologie. Knaur Verlag. ISBN 9783899962703.
- Blain, Jenny. 2004. An Understanding of Polytheism.
- Burkert, Walter. 1985. Greek Religion: Archaic and Classical. Blackwell. ISBN 0631156240.
- Cotterell, Arthur. Die Enzyklopädie der Mythologie: Klassisch, keltisch, nordisch. Editio 30. ISBN 9783897363007.
- Fink, Gerhard. Who's who in der antiken Mythologie. Dtv Verlag. ISBN 9783423325349.
- Greer, John Michael. 2005. A World Full of Gods: An Inquiry Into Polytheism. ADF Publishing. ISBN 0976568101.
- Gunturu, Vanamali. Hinduismus—Die grosse Religion Indiens. Diederichs. ISBN N 3720531559.
- Iles Johnston, Sarah. 2007. Ancient Religions. Cantabrigiae Massachusettae: Belknap Press. ISBN 0674025482.
- Marbaniang, Domenic. Epistemics of Divine Reality apud Google Books. (Pro philosophica polytheismi explicatione, vide capitulum 3, "Empirical Epistemics of Divine Reality.")
- Paper, Jordan. 2005. The Deities are Many: A Polytheistic Theology. State University of New York Press. ISBN 9780791463871.
- Penchansky, David. 2005. Twilight of the Gods: Polytheism in the Hebrew Bible. ISBN 0664228852.
- Schumann, Hans Wolfgang. Die grossen Götter Indiens: Grundzüge von Hinduismus und Buddhismus. Ariston Verlag. ISBN 9783720528542.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "The Association of Polytheist Traditions", Britannica polytheistarum communitas
- Internationalis Polytheismi Annus
- Polytheismus Integrationalis
| ||||