Jump to content

Tudor Chiuariu

E Vicipaedia

Tudor Chiuariu (natus die 13 Iulii 1976 in Botoşani) vir publicus Dacoromanicus est.

Chiuariu apud Universitatem Iassiensem ad annum 2000 iurisprudentiae studebat.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Ab anno 2005 Chiuariu, sodalis factionis PN-L in consilio ministrorum Călin Popescu-Tăriceanu secretarius statalis in cancellaria praesidis ministrorum fuit. A die 5 Aprilis10 Decembris 2007 fuit minister iustitiae Romaniae in eodem consilio ministrorum. Deinde consiliarius praesidis ministrorum fuit. Anno 2012 senator electus est. Mense Ianuario 2014 abusus magistratus damnatus est, sed senator adhuc manet, quod poena ad probationem sublata est[1].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]