Traianus Băsescu
Traianus Băsescu [Traian Băsescu traˈjan bəˈsesku] (natus in Basarabi in comitatu Constantia die 4 Novembris 1951) est rerum politicarum peritus Dacoromanus et a die 20 Decembris 2004 ad usque 21 Decembris 2014 Romaniae Praeses erat. Bis brevi tempore ab hoc magistratu remotus est.
Cursus honorum
recensereBasecu anno 1991/1992 atque 1998 - 2000 minister vecturae Romaniae fuit. Anno 2000 praefectus urbis Bucarestae et praeses Factionis Democraticae electus est et anno 2004 praeses rei publicae Romaniae. Die 20 Aprilis 2007 a senatu Romaniae depositus est, sed suffragio populi die 23 Maii eiusdem anni iterum electus est. Etiam electione anni 2009 vicit. Sed causa politicae austeritatis quae securitatem socialem et salalium officii publici deprimet, manifestationem magna contra ractionem parit die 12 Ianuarii 2012 et Aemilius Boc depositus est. Atque die 6 Iulii 2012 iussu Victore Ponta praesidis ministrorum iterum pro tempore depositus est[1]. Die 29 Iulii autem pars populi, quae suffragio de praeside deponendo interfuit, minor quam constitutione poscit, erat. Itaque Băsescu iterum magistratum suscepturus est[2], sed praeses ministrorum Victor Ponta hoc omnibus modis prohibere in animo habuit[3]. Die 28 Augusti magistratum iterum iniit. Die 21 Decembris 2014 magistrtus tempus finivit atque officium praesidis Nicolai Iohannis tradidit[4]. Die 27 Martii 2016 praeses factionis PMP electus est. Mense Iunio 2016 Băsescu, qui semper certavit, ut Res publica Moldavica pars Romaniae fieret, civis eius civitatis factus est[5].
Notae
recensereNexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Traianum Băsescu spectant. |
- Pagina interretialis Traiani Băsescu (Dacoromanice)
- Colloquium percontativum, focus.de, die 18 Septembris 2006 (Germanice)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
Opus geopoliticum • Porta Unionis Europaeae • Duces civitatum Europaearum hodiernarum • Index regum praesidumque Romaniae Capsae cognatae: Duces civitatum Unionis Europaeae • Primi ministri Romaniae | ||||
Cornelius Burada 1990 · Doru Pană 1990 · Traianus Băsescu 1991 · Paulus Teodoru 1992 · Aurelius Novac 1994 · Traianus Băsescu 1996 · Antonius Ionescu 1998 · Traianus Băsescu 1998 · Anca Boagiu 2000 · Miron-Tudor Mitrea 2000 · Georgius Dobre 2004 · Radu Mircea Berceanu 2006 · Ludovicus Orban 2007 · Gabriel Oprea 2008 · Daniel Nica 2009 · Livius Dragnea 2009 · Daniel Nica 2009 · Radu Mircea Berceanu 2009 · Anca Boagiu 2010 · Alexander Nazare 2012 · Ovidius Silaghi 2012 · Relu Fenechiu 2012 · Victor Ponta 2013 · Ramona Mănescu 2013 · Daniel Șova 2014 · Ioannes Rus 2014 · Iulianus Matache 2015 · Daniel Costescu 2015 · Sorin Bușe 2016 · Alexander Razvan Cuc 2017 · Felix Stroe 2017 | |