Aër
Aer vel atmosphaera telluris est stratum gasium quod tellurem cingit, a gravitate telluris retentum.
Aer necesse est ad existendum organismorum complurium, qui terram habitant. Cum organismi spirant, oxygenium intrat in cellam, deinde oxygenatione facta, energia emittitur a respiratione, quae necessaria est in vita huius organismi. Id est pars rationis quae metabolismus vocatur. Nos in vita et in industria utimur oxygenio ad comburendum et ut calor fiat et ut energia mechanica fiat mobilibus?.
Apud antiquos, aer inter quattuor elementa numerabatur. Hodie tamen scimus aëra esse mixturam, volumine et sine vapore aquae, ex
- nitrogenio, 78%
- oxygenio, 21%
- argo, 0.93%
- dioxido carbonii, 0.04%
- neo, 18 per millionem
- helio, 5,2 per millionem
- methano, 1,8 per millionem
- krypto, 1,14 per millionem
- hydrogenio, 0,55 per millionem
- xeno, 0,09 per millionem
et aliis gasibus vestigialibus.
Vocabula aura, spiritus, ventus motum aëris significant.
Nexus interni
Bibliographia
recensere- Wallace, John M., et Peter V. Hobbs. 2006. Atmospheric Science: An Introductory Survey. Ed. secunda. Elsevier. ISBN 978-0-12-732951-2.
- Möller, Detlev. 2003. Luft: Chemie, Physik, Biologie, Reinhaltung, Recht. Walter de Gruyter. ISBN 3-11-016431-0.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad aerem spectant (Air, Earth's atmosphere). |