Jump to content

Cactaceae

E Vicipaedia

Eudicotyledones 
Ordo : Caryophyllales 
Familia : Cactaceae 
   
Palaeontologia
35–0 m.a.Palaeogenicum > Recens
Opuntia ficus-indica.

Cactaceae (a vocabulo Graeco κάκτος[1]) sunt familia plantarum florentium ordinis Caryophyllalium, cui familiae sunt circa 1750 species in circa 127 genera digestae.[2] Cactaceae in America ab australi Patagoniae regione ad septentriones Canadae occidentalis regiones endemicae sunt, Rhipsali baccifera excepta, quae etiam in Africa et Taprobane habitat. Commune sed in taxinomia Linnaeana invalidum plurimarum specierum nomen est cactus tantum.

Cactaceae sunt plantae caule spinoso, plerumque rotunda vel columnis vel et arbori similis. Nonnullae intra corpus habent carnem vel pulpam ac succum; sunt et quae flores conspicuos aut fructus edules ferunt. Inter succulentas numerantur.

  1. Nomen primum ad plantam spinosam adhibitum quod sit nescitur.
  2. Christenhusz et Byng 2016.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Cactaceas spectant.
Lege de Cactaceis in Vicilibris.
Vide "Cactaceae" apud Vicispecies.
Situs scientifici: Tropicos • GRIN • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Plant Name Index • WoRMS: Marine Species • Fossilworks • Flora of China • Flora of North America