Christophorus Lacapenus
Appearance
Christophorus Lacapenus, Graece Χριστόφορος Λακαπηνός (natus ante annum fere 905; mortuus die 14 Augusti 932), filius natu maximus imperatoris Romani I uxorisque eius Theodorae, fuit imperator Constantinopolitanus, iuxta patrem, fratres Stephanum Constantinumque et generum Constantinum VII, ab anno 921. Christophorus Lacapenus Sophiam, filiam Nicetae magistri, in matrimonium duxit et ex ea filiam filiosque duos genuit, scilicet:
- Maria seu Irena, quam anno 927 in matrimonium duxit Petrus I, caesar Bulgariae
- Romanus
- Michael Lacapenus
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Romanos I (cum filiis)" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |