Jump to content

Chupacabra

E Vicipaedia
Visio chupacabrae, una ex multis.

Chupacabra est bestia animis ficta, quae pecudes, praesertim capras, adgredi harumque sanguinem ad ultimam guttam exsugere dicitur, qua de causa 'caprisuga' Hispanice appellatur. Rumor est hanc bestiam in America Media habitare.

De facinoribus chupacabrae adtributis

[recensere | fontem recensere]

Constat chupacabram nuperrime natam esse, nam ante ver anni 1995 nullam habemus observationem in tabulas relatam. Eo enim vere in Portu Diviti reperta esse narratur magna multitudo gallopavonum, boum, equorum, felium, canum et praesertim caprarum more insolito necatarum: degluptas iacuisse signa dentium acutorum in collis et pectoribus habentes. Est etiam altera narratio: capras mortuas primum plerumque in Mexico repertas esse morsus habentes in cervicibus. Nihilo minus de hoc inter se congruunt utraque narrata, quod pecudes omnes exsanguinatae essent repertae. Eodem anno exeunte caprisuga ista iam plus mille pecudes necasse dicitur. Cum plus plusque hominum se hoc portentum vidisse dicerent, pecuarii magno terrore capti sunt. Deinde ineunte anno 1996 hi rumores iam e finibus Mexici ad septentrionem versus inter incolas Latino-Americanos propagati erant.

Chupacabra quali forma sit

[recensere | fontem recensere]

De forma et habitu chupacabrae ambigitur. Plurimi eorum qui non solum strages chupacabrae adtributas sed etiam se ipsam bestiam vidisse adfirmant, dicunt caprisugam istam esse bestiam simiae similem, 1-1½ m longam, dentibus caninis longissimis, magnis et oblongis oculis rubescentibus. Hanc bestiam alii pelle fusco, alii nuda lividaque cute esse volunt. Dicitur etiam binis pedibus ambulare atque in tergo habere aculeos et quidem alas vespertilioneas. Sunt etiam qui chupacabram pantherae similem esse putent ac longam habere linguam anguinam. Nec desunt qui chupacabram ingenti celeritate se movere adfirment gradibusque mutis appropinquare praedae, quam respiratione sulphurea deprimat.

De origine opiniones

[recensere | fontem recensere]

Unde orta sit chupacabra, diversae opiniones sunt. Qui rebus naturam supergressis credunt, chupacabram volunt diabolum aut animantem sidereum aut monstrum Frankensteinii a laboratorio quodam fugitivum esse.[1] Etiam sunt qui de desmodonte draculae, vampyro giganteo, agi putent, qui aevo pleistocaeno exstinctus esse creditur. Quibus autem explanationes scientificae placent, ii chupacabram arbitrantur rem esse hominum territorum animis fictam.[2]

  1. Radford (2011: 33).
  2. Synopsin praeclaram chupacabrae praebet Eberhart (2002: 106-109).

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
  • Corrales, Scott. Chupacabras And Other Mysteries. Murfreesboro Tennesiae: Greenleaf, 1997.
  • Eberhart, George M. Mysterious Creatures. A Guide to Cryptozoology. Santa Barbara Californiae: ABC-CLIO, Inc, 2002.
  • Radford, Benjamin. Tracking the Chupacabra. The Vampire Beast in Fact, Fiction and Folklore. Albuquerque: University of New Mexico Press, 2011.