Henricus I (comes Campaniensis)
Appearance
Henricus Blesensis (natus anno 1126; Trecis mortuus die 17 Martii 1181), filius natu maximus Theobaldi et Mathildis Carinthiensis, fuit (patre anno 1152 mortuo) comes Blesensis et Campaniensis, primus huius nominis. Anno 1147 iuxta regem Ludovicum VII in secunda expeditione sacra ad Orientem iit. Rursus anno 1179 per Brundisium Hierosolyma profectus est cum Petro de Cortiniaco et Philippo Drocensi;[1] regrediens autem a sultano Iconiensi Clitzasthlan captus est. Ab imperatore Manuel redemptus est, sed mox Trecis reditus mortem obiit.
Henricus in matrimonium duxit Mariam, regis Ludovici VII et Alienorae filiam, et ex ea genuit:
- Henricus, patris successor in comitatu Campaniensi, rex Hierosolymitanus
- Maria quae Balduino imperatori Latino nupsit
- Scholastica quae Guillelmo IV Matisconensi nupsit
- Theobaldus, fratris Henrici successor in comitatu Campaniensi
Notae
[recensere | fontem recensere]Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Henry d'Arbois de Jubainville, Histoire des ducs et des comtes de Champagne. Lutetiae, 1859-69. 7 voll. 1[nexus deficit] 2 3 4 i 4 ii 5 6 7
- John F. Benton, "The Court of Champagne as a Literary Center" in Speculum vol. 36 (1961) pp. 551-591
- Michel Bur, "L'image de la parenté chez les comtes de Champagne" in Annales. Histoire, Sciences Sociales vol. 38 no. 5 (Sep./Oct. 1983) pp. 1016-1039
- Auguste Longnon, ed., Livre de vassaux du comté de Champagne et de Brie 1172-1222. Lutetiae, 1869 Textus apud archive.org
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Henri I "le Libéral" comte de Champagne et de Brie" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG)
- Arnaud Baudin, "Henri le Libéral (1152-1181)" apud Le comté de Champagne et de Brie au Moyen Age
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |