Jump to content

Nebula utilis

E Vicipaedia
Fictus nebulae utilis conspectus brachiis recedentibus et extendentibus.
Tabula nebula utilis 100-micrometra longa.

Nebula utilis, vel polymorphica materies intellegens, est notio a Ioanne Storrs Hall excogitata ut describantur opinabilis robotulorum congeries quae quodlibet munus una sustinent. Nebula consistit in polymorphicis substantiis opinabilibus, quae conformationem fasciae octuplicis (Anglice: octet truss) plerumque exhibent et commutare possunt.

Notio examinum nanoboticorum a Stanislao Lem in Invicto mythistoria anno 1964 adumbrata est, et iterum explorata in recentioribus mythistoriis de sci-fi, sicut Prey (2002), a Michaele Crichton scripta.

In "How To Make A Tardis," programmate nostalgico? quod pars "Noctis Doctor Who" apud BBC2 anno 1999 exeunte emissum est, Iacobus Al-Khalili subiecit externam TARDIS superficiem chamaeleonicam nebulā utili consistere.

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
stipula

Haec stipula ad technologiam spectat. Amplifica, si potes!