Jump to content

Sabbas Storozensis

E Vicipaedia
Wikidata Sabbas Storozensis
Res apud Vicidata repertae:
Sabbas Storozensis: imago
Sabbas Storozensis: imago
Nativitas: 14. saeculum;
Obitus: 16 Decembris 1407;

Memoria

thaumaturgus (feriae die )

Sabbas Storozensis[1] (Russice Савва Сторожевский), die 3 (Calendario Iuliano; 16 Gregoriano) Decembris anno 1407 mortuus, sanctus Ecclesiae Orthodoxae Russicae est, monasterii Nativitatis Sanctae Dei Genetricis Zvenigorodensis conditor. Memoria eius die mortis colitur et die 19 Januarii (Calendario Iuliano; 1 Februarii Gregoriano), quo die reliquiae eius sacrae inventi sunt.

Inter plurimos Sergii Rhadoneziani alumnos non ultimum locum obtinebat. Initio vitam solitariam duxit non procul a monasterio SS.Trinitatis, quod fundaverat Sergius. Postea rogante Georgio duce Zvenigorodiae, Demetrii Tanatiici filio, cui a confessionibus erat, in eius ditionem migravit, et in monte Storoza (Сторожа) dicto prope Zvenigorodiam cellam posuit, quam dein templo Nativitatis Sanctae Dei Genetricis auxit; sociis undique ad se venientibus monasterium excitavit. Quibus postquam triginta annos praefuisset aliumque hegumenum in sui locum suffecisset, supremum diem obiit. Anno 1547 canonizatus est.

  1. Ioannis Martinov Annus ecclesiasticus Graeco-Slavicus, Bruxellis 1863, p. 297. (Textus apud Google Books)

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]