Jump to content

Paulus Iovius

E Vicipaedia
Redactio 21:41, 14 Novembris 2018 a conlatore Andrew Dalby (disputatio | conlationes) facta
Wikidata Paulus Iovius
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Iovius: imago
Paulus Iovius: imago
Nativitas: 21 Aprilis 1483; Novum Comum
Obitus: 1552, 12 Decembris 1552; Florentia
Patria: Ducatus Mediolanensis

Paulus Iovius sive Italiane Paolo Giovio (1483-1552), litteris Latinis eruditus, artium iudex, fuit biographus et rerum gestarum sui temporis scriptor. Episcopus Nucerinus anno 1528 factus est.

Paulus Iovius die 19 Aprilis 1483 anno Novi Comi natus est, patre Luigi Zobio notario qui anno circiter 1500 mortuus erit. Deinde sub tutela fratris Benedicti Zobii philologi et archaeologi Paulus tiro litteras Graecas artemque rhetoricam Latinam Mediolani didiscit iuxta senem Demetrium Chalcocondylam iuvenemque Ianum Parrasium. Anno 1506 studia philosophica persequebatur in universitate Patavina, aemulis Petro Pomponatio et Alexandro Achilino(it) doctoribus, sed anno 1507 medicinae studebat Papiae in universitate sub Marco Antonio Turriano(it). A quibus professoribus necessitatem accepit lecturae textuum medicorum Graecorum, quam ipse in opere adhuc inedito, Noctes intitulato, Comi anno 1508 coram populum lecto, suasit.

Effigies Pauli Iovii in praefatione Operum omnium (Basileae, 1578) divulgata

Papiae anno 1511 duplicibus lauris in medicina et philosophia laureatus, anno insequenti Romam petivit ubi medicus et paedagogus iuxta cardinalem puerum Bandinellum Saulum(it) receptus est. Lector philosophiae moralis iam anno 1514 apud studium Urbis erat. Scripturam historiarum sui temporis iam incepisse videtur ex epistula die 30 Maii 1514 ad Bartholomaeum Alvianum(en) exercituum conductorem missa qua de proeliis recentibus quaesivit. Die 15 Decembris 1515 eodem modo res de bellis Marini Sanuti postulavit. Quo anno, primis Historiarum adumbrationibus inter amicos divulgatis, admirationem papae Leonis X meruit.

Sacerdos et canonicus, deinde episcopus Nucerinus fuit. Nihilo minus, eius praecipuum studium incubuit in notitiam rerum gestarum et hominum memoria dignorum: imperatorum, pontificum, nobilium, litteratorum, ducum et artificum. Familiaritas et amicitia cum quinque pontificibus invidiam ac reprehensiones in eum converterunt, sed etiam famam ac legati mandata quae itinera et lautos occursus favebant. Die 11 Decembris 1552 anno Florentiae mortuus est.

Opera

Bibliographia

Editiones operum selectae
  • Pauli Iovii Novocomensis Opera quotquot extant omnia. Basileae: Petri Pernae, 1578
    • Voll. 1-2: Historiae sui temporis; vol. 3: Regionum et insularum atque locorum descriptiones Vol. 1 apud Internet Archive; vol. 3 apud Internet Archive, vol. 3 apud e-Rara
  • Giuseppe Guido Ferrero, Dante Visconti et al., edd., Pauli Iovii Opera a cura della Società Storica Comense (edizione nazionale). Romae: Istituto Poligrafico dello Stato, 1956-
    • Voll. 1-2: Lettere, 1958; voll. 3-5: Historiae sui temporis, 1957-1985; vol. 6: Vitae pars 1, 1987; vol. 8: Gli elogi, 1972; vol. 9, Dialogi et descriptiones, 1984
  • Kenneth Gouwens, ed. et interpr., Paolo Giovio: Notable Men and Women of Our Time. Cantabrigiae Mass.: Harvard University Press, 2013
  • Lara Michelacci, ed., Paolo Giovio: Vita di Adriano VI. La Scuola di Pitagora, 2015. ISBN 978-88-654-2333-2
  • Lara Michelacci, ed., Paolo Giovio: Commentario de le cose de' Turchi. Clueb, 2005. ISBN 978-88-491-2570-2
  • Franco Minonzio, ed., Paolo Giovio: La descrizione del Lario. Il Polifilo, 2007. ISBN 978-88-705-0336-4
  • Franco Minonzio, ed., Paolo Giovio: Dialogo sugli uomini e le donne illustre del nostro tempo. Taurinis: Aragno, 2011. ISBN 978-88-841-9516-6
Eruditio
  • Paolo Giovio, il Rinascimento e la memoria. Atti del Convegno ... 1983. Comi, 1985
  • C. Dionisotti, "Machiavelli e il Giovio" in C. Dionisotti, Machiavellerie (Taurinis, 1980) pp. 411-44
  • Franco Minonzio, Studi gioviani. Scienza, filosofia e letteratura nell’opera di Paolo Giovio. 2 voll. Comi, 2002
  • R. Pavoni, ed., Collezioni Giovio, le immagini e la storia. Guida alla mostra. Comi, 1983
  • T. C. Price Zimmerman, "Francesco Guicciardini and Paolo Giovio" in Annali d’italianistica vol. 2 (1984) pp. 34-52
  • T. C. Price Zimmerman, Paolo Giovio the Historian and the Crisis of Sixteenth-Century Italy. Princetoniae: Princeton University Press, 1995 (Paginae selectae apud Google Books)
Aliae encyclopaediae

Nexus interni

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Iovium spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Commentatio Theodisce, Francogallice, Italice apud Lexicon historicum Helveticum • Dizionario biografico degli Italiani • Treccani • Большая российская энциклопедия • • Grove Art • Teuchos • Catholic Hierarchy

Pinacotheca