Jump to content

Ducatus Mediolanensis

E Vicipaedia
Wikidata Ducatus Mediolanensis
Res apud Vicidata repertae:
Ducatus Mediolanensis: insigne
Ducatus Mediolanensis: insigne
Ducatus Mediolanensis: vexillum
Ducatus Mediolanensis: vexillum

Ducatus Mediolanensis[1][2] (Italiane Ducato di Milano, lombarde Ducaa de Milan) fuit antiqua civitas in Italia septemtrionali sita, urbe capitali Mediolano, antecessore dominio Mediolanensi.

Dominium Mediolanense saeculo XIII constitutum erat. Ducatus conditus est die 11 Maii 1395, cum imperator Venceslaus a Luxemburgio titulum ducis Ioanni Galeatio Vicecomiti dedit, qui iam dominus fuerat Mediolani ab anno 1378.

Saeculo quarto decimo et quinto decimo ineunti Mediolanum fuit potentissima omnis Italiae septemtrionalis civitas. Anno 1428, Respublica Veneta urbes Bergomum et Brixiam cepit quae ad Ducatum Mediolanensem pertinuerant.

Post mortem ducis Philippi Mariae, ultimi domi regnatricis Vicecomitum Mediolanensi anno 1447 rem publicam constituerunt, quae Aurea Res publica Ambrosiana nominata est.

Ducatus Mediolanensis (colore viridi pictus) aetate aurea fine saeculi quarti decimi. Confer infra ducatum saeculo duodevicensimo

Sed iam anno 1450, praeclarus ductor Franciscus I Sfortia, qui Blancam Mariam filiam spuriam ultimi ducis familiae Vicecomitum Philippi Mariae die 25 Octobris 1441 in matrimonium duxerat, se novum ducem urbis Mediolani fecit.

Ab anno 1499 ad annum 1521, reges Franciae Ludovicus XII et Franciscus I duces fuerunt. Copiis Francicis victis anno 1521, ducatus domui Sfortiae redditus est sed de facto in Domus Habsburgensis dominio fuit. Francisco II Sfortia sine prole defuncto anno 1535, ducatus regi Hispaniae de iure tributus est et domui Habsburgensi (primum Hispaniae, deinde Austriae) ad saeculum XVIII mansit.

Ducatus Mediolanensis (terrae auratae pictae) anno 1796, ante invasionem Napoleonis I

Inter bellum de successione Hispanica ducatus possessio, quam Philippus dux Andegavensis et archidux Carolus simul vindicabant, multis proeliis disceptata est. Per instrumentum pacis Traiecti ad Rhenum, quod anno 1713 belli finem attulit, Carolo VI ducatus tributus est et propterea eius domui mansit.

Ducatus Mediolanensis finem habuit anno 1796, cum Napoleo I Mediolanum cepit et terras ducatus ad novam Rem Publicam Cisalpinam adiunxit.

Duces familiae Vicecomitum
Duces familiae Sfortiae
Duces familiae Habsburgorum

Francisco Sfortia defuncto, Carolus V imperator ducatum pro filio vindicavit.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Opera antiquiora
  • Massimo Fabi, ed., Vite degli Sforteschi, di Paolo Giovio, Scipione Barbuò, ecc.; Stato de Milano nel secolo XV.; Republica Ambrosiana; Vita di Giovanni delle Bande Nere; Cronaca di Milano. Mediolani, 1853 Textus apud Internet Archive
  • Angelo Pavesi, Memorie per servire alla storia del commercio dello stato di Milano, e di quello della città e provincia di Como in particolare. Comi, 1778 Textus apud Internet Archive
  • J. C. L. Simonde de Sismondi(fr), Histoire des républiques italiennes du moyen âge. 16 voll. Turici: Gessner, 1807-1818; nova ed. 10 voll. Lutetiae, 1840 Vol. 1 et continuatio apud Gallica
  • Pietro Verri, Storia di Milano. Vol. 1. Mediolani, 1783 Textus apud 'Internet Archive
Eruditio recentior
  • Cecilia M. Ady; Edward Armstrong, ed., A History of Milan under the Sforza. Londinii: Methuen, 1907 Textus apud Internet Archive
  • Julia Cartwright, Beatrice d'Este, Duchess of Milan, 1475-1497: a study of the Renaissance. Londinii: Dent, 1903 Textus apud Internet Archive
  • Domenico Sella, Lo Stato di Milano in età spagnola. Taurinis: UTET, 1987
Aliae encyclopaediae
Principes Mediolani 1259–1796