Alexander VII
Obitus: 22 Maii 1667; Roma
Patria: Dicio Pontificia
Nomen nativum: Fabio Chigi
Pontificatus
Insignia heraldica
Alexander VII (nobili loco natus "Fabius Chigi" die 13 Februarii 1599 Saenae Juliae - obiit die 22 Maii 1667) Papa catholicus, episcopus Romanus a die 7 Aprilis 1655 erat.
Vita
[recensere | fontem recensere]Fabius Chigi - bisnepos Papae Pauli V - theologiae, iuri ac philosophiae apud universitatem Saenae studuit. Anno 1627 operis socius legati Papae Urbani VIII in Ferraria, postea inquisitor Melittae fuit. Ab anno 1639 usque ad annum 1651 nuntius apostolicus in Colonia Agrippina factus est.
Anno 1651 iussu Papae Innocentii X Romam redire debuit, quia secretarius status ac Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae a Papa Innocentio creatus est.
Inter maiores eius argentarius Augustinus Chigi fuit.
Tyrrhenum in epistolis suis Ianus Nicius Erythraeus Fabium Chigi appellat.
Opera
[recensere | fontem recensere]- Philomathi labores iuveniles, Antverpiae 1654.
Nexus externus
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Alexandrum VII spectant. |