Jump to content

Colonia Sinus Massachusettensium

E Vicipaedia
Tabula geographica distributionis tribuum Indorum in Nova Anglia meridiana circa 1600; fines politici sunt hodierni.

Colonia Sinus Massachusettensium[1] fuit colonia Anglica in orientali Americae Septentrionalis litore circum Sinum Massachusettensium sita, primum circa urbes hodiernas Salem et Bostoniam, saeculo septimo decimo constitutas. Terrae a colonia administratae multum comprehenderunt mediae Novae Angliae hodiernae, inter quam partes civitatum Americanarum Massachusettae, Cenomannicae, Novae Hantoniae, Insulae Rhodensis, et Connecticutae. Terrae postulatae sed numquam a gubernatione colonica administratae ad occidentem usque ad Oceanum Pacificum extenderunt.

Sigillum societis quae coloniam deduxit.

Colonia a possessorum Societatis De Mattachusets Bay in Nova Anglia (vide sigillum) condita est, inter quos conlocatores pecuniae in Societate Durnovariana, quae anno 1624 coloniam in Caput Annam deduxerant, quae mox defecerat. Floruit autem alter conatus, Colonia Sinus Massachusettensium, anno 1628 coeptus, cum circa 20 000 hominum annis fere 1630/1640 ad Novam Angliam migrarent. Cives vehementer Puritani fuerunt, et administratio a parvo ducum grege recta est, omnino a ducibus religiosis Puritanis motorum. Quamquam gubernatores suffragio elegi solebant, suffragatores fuerunt homines liberi tantum, quorum sententiae religiosae probatae erant et qui ad eorum conventum rite coram omnibus admissi erant. Ex quo factum est ut duces colonici alias sententias religiosas non tolerarent, inter quas theologiae Anglicanae, Tremebundorum, et Baptistarum.

Coloni bonas coniunctiones cum propinquis hominibus nativis primum habuerunt, sed diversitates culturae controversias excitaverunt, amplius ab expansione colonica Nederlandica auctas. Quae primum Bellum Pequotense (1636–1638), et tum Bellum Regis Philippi (1675–1676) commoverunt, plurimis indigenis in Nova Anglia pacatis, expulsis, interfectis.

Ioannes Winthrop, secundus, sextus, nonus, et duodecimus gubernator Coloniae Sinus Massachusettensium.
Tabula sonans, Ecclesia Veteris Navis, 1681, in urbe Hingham, veterrima domus conventualis Puritana in Massachusetta exstans.
Pittacium cursuale Civitatum Foederatarum trecentesimum Coloniae Sinus Massachusettensium festum diem anniversarium vehementius dicit, 1930.

Colonia rebus oeconomicis prospera fuit, mercaturas factas cum Anglia et Indis Occidentalibus adiuvans. Ob inopiam autem pecuniae durae, colonia monetam anno 1652 instituit. Dissensiones reipublicae inter coloniam et Angliam post Restaurationem Anglicam administrationem induxit ad revocandum colonicum diploma regium anno 1684. Rex Iacobus II Dominionem Novae Angliae anno 1686 constituit ad redigendas omnes Novae Angliae colonias in dicionem regni. Defecit autem dominio cum Revolutio Gloriosa anni 1688 Iacobum regno moveret. Colonia ad regimen per diploma revocatum redivit et sic usque ad 1692 mansit, cum Gulielmus Phips Eques adveniret, novum diploma regium Provinciae Sinus Massachusettensium ferens, quae terras Sinus Massachusettensium et eas Coloniae Plimmutae et possessiones proprias in Nantucket et Martha's Vineyard commiscuit. Civilis et oeconomicus Novae Angliae dominatus ab hodierna civitate Massachusetta effectus partim a dominatu in his provinciis a colonia Sinus Massachusettensium fieri potuit.

Nexus interni

Adnotationes

[recensere | fontem recensere]
  1. Hodiernum civitatis nomen rite Universitatis Harvardianae usu est Respublica Massachusettensium.

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Bibliographia addita

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!

David's face

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!