Jump to content

Gloria Patri

E Vicipaedia
Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto in scheda ab angelo tenta, ecclesia Abbatiae Plagensis (Austria Superior)
Cantus "Gloria Patri" in Libro Usuali, duabus versionibus "saeculorum Amen" (euouae) praeditus.

Gloria Patri est doxologia trinitaria, oratio brevis ad Deum, in variis liturgiis Christianis usitata. Etiam doxologia minor appellatur, ut a doxologia maiore, Gloria in excelsis, discernatur.

Verba doxologiae

[recensere | fontem recensere]
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto,
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Et Graece:

Δόξα Πατρὶ καὶ Υἱῷ καὶ Ἁγίῳ Πνεύματι,
καὶ νῦν καὶ ἀεὶ καὶ εἰς τοὺς αἰῶνας τῶν αἰώνων. Ἀμήν.

Gloria patri similis est doxologiis, quae quinque libros Psalmorum concludunt (cofer Ps 41,14, Ps 72,18s, Ps 89,53, Ps 106,48, Ps 150,6).

Iam saeculo secundo Christiani preces cum doxologia concludere solebant, a saeculo tertio doxologia aperte ad trinitatem refert. Formula e Syria oriunda initio διὰ Χριστοῦ ἐν ἁγίῳ πνεύματι (per Christum in Spiritu Sancto) sive διὰ Χριστοῦ καὶ ἁγίου πνεύματος (per Christum et Spiritum Sanctum) est.[1] Quod Ariani praepositionem διά sensu Subordinatianismi solum patrem Deum esse interpretati sunt, formula mutata est.[2] Imprimis Basilius Magnus illud διά cum μετά (cum) mutavit, et ἐν cum σύν (una cum), ita omnes personas trinitarias aequo fastigio collocans. Praeterea etiam formulam 'Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto' recepit, quae a iussione baptismatis in evangelio secundundum Matthaeum tradita (Mt 28,19) repetitur. In ecclesia occidentali mox ad psalmos responsoriaque finienda adhibita, traditio liturgiae firma facta est (confer Regula Benedicti 9).[3]

  1. Hans-Christoph Schmidt-Lauber, Formeln, liturgische III. Liturgiegeschichtlich und praktisch-theologisch, in: Gerhard Müller et. al. (ed.), Theologische Realenzyklopädie, vol. 11, Berolini: De Gruyter 1983, ISBN 978-3-11-019098-4.
  2. Ibidem.
  3. Ibidem.

Si plus legere vis

[recensere | fontem recensere]
  • Markus Eham: Gloria patri, in: Walter Kasper (ed.): Lexikon für Theologie und Kirche, ed. 3. vol 4. Friburgi: Herder 1995, col. 752s.
  • Josef Andreas Jungmann, Missarum Sollemnia. Eine genetische Erklärung der römischen Messe, vol 1, ed. 5. Friburgi: Herder 1962, 423s.