Lexicon Gaffiot
Appearance
Lexicon Gaffiot est lexicon Latino-Francogallicum quod instruxit Felix Gaffiot (1870–1937), clarissimum omnium lexicorum Latino-Francogallicorum; immo quidem factum est necessarium omni homini Francogallico litteris Latinis studenti. Evulgatum est anno 1934.
In editione prima non imminuta, Lexicon Gaffiot est magnum opus plus 1700 paginarum. Illustre factum est ob imagines illustrativas et typographiam.
Editio anno 2000 divulgata praebet delineationes geographicas coloribus pictas, bibliographiam, chronologiam, regulas scansionis sonorum, tabulam ponderum et metrorum et pecuniarum.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Lexicon Gaffiot spectant. (hic nexus fractus videtur) |
Vide Dictionnaire Gaffiot Latin-Français apud Vicifontem. |