Jump to content

Myocytus

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Myocytus
Cognitores
TH H2.00.05.0.00002
Cytologia Textus muscularis
Anatomia
Myocytus
Myocytus (3) unitas minima textuum muscularium et cordis et musculorum levium.
Fibrae musculares
In musculis sceletalis autem iuxta fibras musculares multi nuclei cellulae reperiuntur.

Myocytus, etiam cellula muscularis nuncupatus, est genus cellularum textuum muscularium et cordis et musculorum levium. Myocyti ex myoblastis generati sunt, incrementum hoc notum est myogenesis. Inveniuntur in corpore genera duo myocytorum, cardiomyocyti et myocyti leves, cum progenitoribus eorum: cellulis cardiomyoprogenetricibus et myoprogenetricibus levibus.

Igitur myocyti sunt unitas minima textuum muscularium et cordis et musculorum levium cum nucleo singulari, vero non musculorum sceletalium, quibus fibrae musculares, cum pluribus nucleis (multinucleatis) fibras contractiles praecingunt.

Mechanica intra myocytos magnum momentum habet. Non solum filamenta et actini et myosini motilitas ostendunt, sed etiam cytosceletus cum microtubulis[1].

Mala et morbi myocytorum saepe ad biochemiam mutatam spectat.

Fons energia myocytorum imprimis acida adipata (60-80%), ope beta oxidationis, sunt, minor per lactatum et glucosum (20-40%). In myocytis numerosa sunt mitochondria, quo catena electronum transferens et creatini metabolismus late energiam ATP generat[2] (98%; at glycolysis tantum 2%).

Mala et morbi myocytorum

[recensere | fontem recensere]

Mala et morbi myocytorum saepe cum musculo cardiaco in toto coniuncti sunt.

Insufficientia cordis

[recensere | fontem recensere]
Conferatur pagina principalis: Insufficientia cordis.

Insufficientia cordis est coniunctio dysfunctionis, inflammationis, effectus aucti systematis renini et angiotensini, et constans dysaequilibrium systematis nervosi autonomici cum effectibus imprimis sympathicis (ut tachycardia chronica)[3]. Ope angiotensini II iter NF-κB et NADPH oxidasis incitantur, postea et inflammatio et oxidatio intra cardiomyoctos initiantur.

  1. Robison P., Prosser B. L. (Iun 2017). "Microtubule mechanics in the working myocyte". Journal of Physiology 595 (12): 3931-7 
  2. Tian J.-J., Fu B., et al. (Apr 2020). "Feeding Faba Beans ( Vicia faba L.) Reduces Myocyte Metabolic Activity in Grass Carp ( Ctenopharyngodon idellus)". Frontiers in physiology 11 (391) 
  3. Díaz H. S., Toledo C. (1 2020). "Neuroinflammation in heart failure: new insights for an old disease". The journal of physiology 598: 33-59 

Nexus interni

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
  • Structura cellulae muscularis (Anglice)
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!