Jump to content

Nicolaus Iohannis

Latinitas bona
E Vicipaedia
Wikidata Nicolaus Iohannis
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Iohannis: imago
Nicolaus Iohannis: imago
Nicolaus Iohannis: subscriptio
Nicolaus Iohannis: subscriptio
Nativitas: 13 Iunii 1959; Cibinium
Patria: Romania
Nomen nativum: Klaus Iohannis

Familia

Coniunx: Carmen Iohannis
Nicolaus Iohannis, anno 2015 Poloniam visitans.

Nicolaus Wernherus (Germanice Klaus Werner) Iohannis (Cibinii natus die 13 Iunii 1959) est vir publicus Dacoromanicus oriundus e gente Germana, qui in Romania Saxones Transsilvaniae nominantur.

Iohannis fuit alumnus universitatis Babeş-Bolyai Claudiopolitanae. Physicae studebat atque magister Lycei clari Brukenthal in urbe patria factus est. Postea inspector scholarum in circulo Cibinio fuit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Iohannis, sodalis Liberalis Nationalis Factionis Romaniae, ab anno 2000 Magister urbis Cibinii est. Die 28 Iunii 2014 praeses suae factionis electus est[1] et candidatus praesidis Romaniae factus[2]. Die 2 Novembris 2014 Victor Ponta praeses ministrorum et candidatus Socialium Democraticorum, plurima suffragia - 39 percentum - in electione praesidis abstulit, cum Nicolaus Iohannis 30 per centum accipit[3]. Secundo in suffragio die 16 Novembris Iohannis 54,8 percentum suffragiorum accepit atque praeses rei publicae electus est[4]. Die 21 Decembris eiusdem anni officium praesidis Romaniae iniit[5]. Praeses factionis PN-L ei iam die 20 Decembris Alina Gorghiu successerat[6]. Anno 2020, Iohannis Praemium Caroli Magni accepit.

Consilia praesidis

[recensere | fontem recensere]

Die 21 Decembris 2014 Iohannis praeses primam orationem in parlamento habuit. Proposuit se mox factiones in palatium praesidis invitaturum, ut de finibus patriae petendis et quo tempore adispiscendae sint, deliberaret. Nosse se homines magna a praeside novo exspectare. Sed magnae exspecationes magnum eventum efficere posse. Sperare se Iohannis dixit quinque annos post homines dicturos orbem terrarum propter reconstructionem Romaniam admirari. Societas civium praesertim mutari oportere. Non modo leges reformandae esse, sed praecipue modus, qua homines sentiant, faciant, operam dent. Iohannis dixit se optare Romaniam sine magnis famis, Romania, in quo tempus spectaculis desit, quod omnes operam dent. Saeculum historiae nunc ad finem venisse atque multa relinqui oportere. "Patriam bene factarum rerum" id velle, ut omnes conveniant non modo verbis, sed etiam factis, quae enumerari possint. Romaniam proposuit, in qua politici cives vererentur[7].

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Nicolaum Iohannis spectant.
Duces civitatum sociarum Unionis Europaeae