Jump to content

Petrus Eckstein-Kovacs

E Vicipaedia
Wikidata Petrus Eckstein-Kovacs
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Eckstein-Kovacs: imago
Petrus Eckstein-Kovacs: imago
Nativitas: 5 Iulii 1956; Claudiopolis
Patria: Romania

Familia

Coniunx: Csilla Könczei

Petrus (Dacoromanice: Péter) Eckstein-Kovacs (natus die 5 Iulii 1956 in Claudiopoli) causidicus vir publicus Dacoromanicus e natione Hungarica est.

Annis 1975 - 1980 apud Universitatem Claudiopolitanam iurisprudentiae studebat atque ab anno 1981 causidicus in urbe patria operam dedit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Postquam regimen Communistarum anno 1989 depositum est, Eckstein-Kovacs cum aliis factionem Hungarorum in Romania (UDMR) condidit. Annis 1990 - 1992 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. Tum consiliarius urbis Claudiopolis erat. Anno 1996 senator Romaniae electus est et ad annum 2008 mansit. A die 27 Ianuarii 1999 ad usque 28 Decembris 2000 minister delegatus minorum nationum in consiliis ministrorum Radu Vasile et Muguris Isărescu erat.

Uxorem duxit atque tres liberos habet[1].

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]