Visbia
Visbia[1] seu Wisbia[2] (Suecice Visby), est caput Gothlandiae et urbs in Suecia, quae est etiam sedes centralis in provincia administrativa hodierna Gothlandiae (Gotlands län). Insuper, Visbia est sedes Regioni Gothlandiae[3] (Region Gotland), quae officia de valetudine et infrastructura curat. Visbia etiam est sedes episcopalis Dioecesis Visbiensis[4]. Anno 2023, incolarum numerus circa 26 000 erat.[5] Anno 1995, urbs historica Visviae ad Patrimonium totius mundi regestus est[6].
Etymologia
[recensere | fontem recensere]Nomen Visbia ortum habet ex duabus partibus compositum:
- vi: quod significat locus sacrificalis vel locus paganus
- by: quod olim oppidum significabat
Quamquam verbum by hoc sensu in lingua Suecica hodierna perierit, manet tamen in linguis Danica et Norvegica, necnon in dialecto Gutnica. In Gutasaga (circa annum 1230 scripta), nomen oppidi Wi tantum significabat, id est locus sacer vel locus cultus[7].
Historia
[recensere | fontem recensere]Visbia, medii aevi urbs Hansae, una ex optime conservatis urbibus mediaevalibus in Scandinavia, anno 1995 in indicem Patrimonii Mundialis UNESCO inscripta est[6]. Urbs ob hanc causam notissima est et saepe "urbs rosarum et ruinarum" (Rosorna och ruinernas stad) appellatur[8].
Visbia, per saecula mercatura et navigatione florens, magnam vim in commercio Maris Baltici habuit. Temporibus mediaevalibus, urbs sedes praecipua fuit societatis mercatoriae Hanseaticae in regione septentrionali, quod ad divitias et prosperitatem urbis multum contulit.
Loca Visitanda
[recensere | fontem recensere]Multa monumenta ab urbis Visbiae magnitudine mediaevali adhuc exstant, quae, propter eorum conservationem eximiam, urbem in catalogum Patrimonii Mundialis UNESCO anno 1995 inscripserunt. Haec sunt praecipua loca quae visitatoribus grata sunt:
- Moenia Visbiensia (Ringmuren) ex saeculo XIII, quae longitudinem 3,5 km habent et 44 turres comprehendunt.
- Ecclesia Cathedralis Sanctae Mariae (S:t Maria domkyrka).
- Ruina Ecclesiae Sancti Nicolai, antiquae ecclesiae conventualis Dominicanorum.
- Circa 150 domus mediaevales, variis gradibus conservatae, inter quas Vetus Apotheca (Gamla apoteket).
- Museum Gothlandiae.
- Hortus Botanicus, a Sodalitate DBW (De Badande Wännerna, id est "Amici Balneantes") curatus.
- Ruina Monasterii Solberga apud Korsbetningen.
- Mons Furcarum (Galgberget), ad septentrionem Portae Septentrionalis (Norderport), ubi adhuc mediaevalis furca lapidea, cum tribus columnis et septendecim lapidibus in singulis, exstat.
- Trojaborg, non procul a Monte Furcarum, cuius exemplum etiam apud Skansen in Holmia invenitur.
Nexus interni
[recensere | fontem recensere]Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad Visbiam spectant. |
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda. Norstedts Akademiska Förlag, Holmia, 2009.
- ↑ Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato ..., vol. 2, p. 706.
- ↑ https://gotland.se/region-och-politik/kontakta-oss
- ↑ https://www.svenskakyrkan.se/visbystift
- ↑ https://demografen.gotland.se/
- ↑ 6.0 6.1 https://whc.unesco.org/en/list/731/
- ↑ Wahlberg, Mats (ed.) (2003). Svenskt ortnamnslexikon. Uppsala: Språk- och folkminnesinstitutet (SOFI)
- ↑ https://sverigeatlas.se/en/visby/