Jump to content

Myoglobinum

E Vicipaedia
Structura moleculae myoglobini cuius haeme rubro colore distinctum est. Octo helices caeruleo pictae sunt.

Myoglobinum (a radice Graeca myo- 'musculus' et globo) est parva proteina globosa quae oxygenium in musculis ligat. Eius structura haemoglobino satis similis est nisi quod non polymerum e quattuor catenis polypeptidicis constans sed monomerum est. Revera abhinc milliardum circiter annorum myoglobinum et haemoglobinum una et eadem proteina fuerunt cuius genum duplicatum est et post duplicationem varie evolutum est. Myoglobinum oxygenium validius elicit quam haemoglobinum e quo fit ut oxygenum facilius e sanguine ad musculos transeat.

De structura moleculari

[recensere | fontem recensere]
Structura molecularis haemisː ferrum medium locum occupat.

Myoglobinum e sequentia 132 aminoacidorum constat (structura primaria) quae in octo helices alpha (A-H) struuntur (structura secundaria sine foliolo beta). Catena ita sese replicat ut aminoacida hydrophoba introrsus spectent, aminoacida polaria extrorsus spectantia cum aquae moleculis leviter ligentur (structura tertiaria). Denique proteina appendicem accipit haeme dictum quod atomum ferri (Fe2+) medium praebet oxygenum retinentem (structura quaternaria). Hoc haeme myoglobini cavo hydrophobis aminoacidis occupato inseritur inter helices E et F. Circa ferrum haeme porphyrini structuram explicat. Atomus ferri sex atomos ligare valetː cum quatuor nitrogeniis porphyrini et uno aminoacido histidino myoglobini (His F8, hoc est histidino octavum locum in helice F occupante) ligatur. Reliquus sextus locus oxygeni molecula O2 occupari potest. Quod cum fit oxygenum histidino E7 quoque retinetur. Extra myoglobinum haeme per se oxygenum vix ligat quia cito oxidatur (hoc est Fe2+ fit Fe3+).

De physiologia

[recensere | fontem recensere]

Nuper adhuc credebatur myoglobinum receptaculum oxygenii esse quod maxime utile fuisset mammalibus urinantibus et diu sub aqua manentibus. Hodie verisimilius videtur myoglobinum oxygenum ad mitochondria secundum pressionis gradientem dirigere. Nam ligatio oxygeni perennis non estː e densitate oxygeni pendet quae in gasibus pressio dicitur (pO2 = pressio oxygeni propria in mixtura gasorum). Ita cum illa pressio augetur myoglobinum plus oxygeni accipit, cum minuitur oxygenum dimittit (functio hyperbolica).

  • Charlotte Pratt et Kathleen Cornely, Essential Biochemistry, Wiley, 2018ː V.1. In versione Francogallica, De Boeck, 2019 pp.120-123.

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]