Jump to content

Proteina

E Vicipaedia
Quattuor structurae proteinorum: structura primaria, secundaria (vel lamina vel helix), tertiaria, quaternaria.

Proteina[1][2][3][4][5] (-ae, f.) vel polypeptide?[6] (-is, n., nom. pl. -ia) est quodlibet e permultis compositis organicis molecularum polymericarum acidorum aminicorum (F.Ch.: H3N-CH-COO-) modo quinquaginta (et plura quaelibet) vinculis peptidicis confectis.

Vinculum peptidicum oritur, cum radicalis hydrogenicus aminicus (-H) se radicali hydroxyllico (OH) aquam excludens iungit; vide figuram infra.

      H     O  H   R'   O
      |    //  |   |   //
H3N - C -  C - N - C - C - O + H2O        
      |            |
      R            H

Proteinae in cellulis duobus muneribus (structuralibus agentibusve catalyticis) funguntur. Quamobrem maxime necessariae sunt proteinae vitae. Varietas proteinarum est ex ordine radicalium aminicorum in catena peptidica, et quantitate uniuscuiusque horum radicalium. Ergo, omnis cellula suo RNA et DNA utitur ut bene suas res gerat et DNA duplicationis vi se perpetuet.

Proteinae, quae cum cellulis corpusculisve aliis per agglutinationem aggregantur, agglutininae nominantur.

De origine nominis

[recensere | fontem recensere]

Proteina est forma Latina deducta ex vocabulo Francogallico protéine a G. J. Mulder ficto. Praecepit enim Mulder Graecum adiectivum, q.e. πρωτεῖος 'primarius', huic vocabulo subesse.[7] Vide quoque nomen Graecum proteinae, πρωτεΐνη.

De quattuor proteinarum structuris

[recensere | fontem recensere]

Proteinis describendis quattuor structurae gradus vulgo considerantur. Structura primaria est aminoacidorum sequentia ita ut ex ARN traductione oritur. Structura secundaria sunt certae formae in quas catenae partes sponte struantur ut helices α et foliola β. Structura tertiaria quomodo tota catena se replicet spectatː ita sunt aliae proteinae globosae, aliae fibrosae. Structura quaternaria fit cum plures catenae peptidicae coniunguntur ad proteinam agentem efficiendam, sive omnes catenae eaedem sint sive varientur. Ita haemoglobinum heterotetramerum esse dicitur quia e quattuor (tetra-) partibus (-merum) constat quae dissimiles inveniuntur (hetero)ː sunt enim duae catenae alpha et duae catenae beta in hac proteina. Nonnumquam pars non proteica additur ut haeme in haemoglobina quod oxygenum ligat et moleculae muneri necessarium est.

Nexus interni

  1. Cfr. "... lipoides, alcaloides, carboidrata et tandem proteinae, quae sunt precipua componentia substantiae viventis", apud Selvaggi, Philippus (1959). Cosmologia. Romae: Pontificia Universitas Gregoriana. p. 279 .
  2. Cfr. "Quomodocumque huius classis moleculae in Terra DNA catenae sunt: illae non solum a se denuo aeque faciendi potentiam habent verum etiam synthesi proteinarum ...", apud Burucúa, José Emilio (2020). Enciclopedia B-S. Editorial Periferica. p. 233. ISBN 9788418264757 .
  3. Cfr. "Sperant periti scientiae physicae se ita atomorum ordinem in metallis magneticis, habitum materiei singulariter compressae aut torrefactae, moleculas proteinarum et viri [virus, -i] alicuius perspecturos esse, vel quomodo in socolata conficienda moleculae migrent.", apud Novocomensis, Herimannus (2006). De Adamante et socolata. . Ephemeris 
  4. Novocomensis, Herimannus (2004). De materiis ad curandum aptis, quae a cellulis stamineis emanantur. . Ephemeris 
  5. Federative International Committee on Anatomical Terminology (FICAT) (2005). Terminologia Histologica. International terms for human cytology and histology. Philadelphia/Baltimore/New York/London/Buenos Aires/Hong Kong/Sydney/Tokyo: Wolter Kluwers-Lippincott Williams & Wilkins.
  6. Cfr. "We propose as the genus name Peptidiphaga (Pep.ti.di.pha’.ga. N.L. n. peptidis, -is, peptide; Gr. fem. n. phaga, -ae, eater; N.L. fem. n. Peptidiphaga, peptide eater)" apud Beall, Clifford J.; Mokrzan, Elaine M.; Griffen, Ann L.; Leys1, Eugene J. (Februarii 2018). "Cultivation of Peptidiphaga gingivicola from subgingival plaque: the first representative of a novel genus of Actinomycetaceae". Molecular Oral Microbiology 33 (1): 105-110 
  7. Bulletin des sciences physiques en Néerlande 1838: 111.